monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > csg68.254 > sectio 1 > sectio 24 > sectio 17 > sectio 13 > csg7.97 > sectio 18 > csg75.813 > uwbM.p.th.f.69.99 > sectio 18 > sectio 39 > sectio 30 > sectio 11 > sectio 20 > ST I 48.2 > sectio 4 > sectio 22 > sectio 5 > sectio 249 > uwbM.p.th.f.68.126 > sectio 26 > sectio 8 > sectio 2 > sectio 28 > Ioannes, 2 > sectio 12 > sectio 21 > csg51.219 > sectio 22 > csg51.61 > sectio 794 > sectio 759 > sectio 1 > bsbClm6224.423 > sectio 474 > bsbClm6224.285 > sectio 14 > bnfGrec107.205 > sectio 21 > bnfGrec107.203 > ad Timotheum I, 12 > sectio 27 > sectio 22 > csg68.244 > sectio 521 > sectio 588 > sectio 9 > sectio 26 > sectio 2 > sectio 21 > sectio 29 > sectio 22 > sectio 13 > bnf10439.253 r > sectio > Exodus, 32 > sectio 10 > sectio 155 > bnf17226.82 > sectio 31 > sectio 2 > csg46.156 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 27
'Fidelibus enim, et his qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur (nisi forte et hic fallit) omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur . Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei, non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum, caeremoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio vera sentiendo, atque docendo, tamen tanquam gentilis factus est gentibus, et non potuit fieri tanquam Iudaeus Iudaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? Cur oleastro inserto observavit dispensationis veracem fidem: et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae velamen simulationis obtendit? Cur factus tanquam gentilis gentibus, quod sentit docet, quod ait, sentit: factus autem tanquam Iudaeus Iudaeis, aliud claudit in pectore, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat caritatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo; sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.'